Home Creators Posts Import Register Favorites Logout

Downloads

Content

Patrons have available to them the *complete* set of audio files from the 24-video series "Conversational Latin" ( https://www.youtube.com/playlist?list=PLU1WuLg45SiwIqVslmhJrSc9mUGQ9OVn4 ) in high quality m4a audio, ideal for listening to while driving, jogging, or any other activity.

Patronibus sunt disponibiles omnia documenta audibilia totius seriei nomine "De Latine Loquendo" ( https://www.youtube.com/playlist?list=PLU1WuLg45SiwIqVslmhJrSc9mUGQ9OVn4 ) qualitate alta formato m4a, idonea dum raedam moderamini, curretis, seu alia facitis.

Comments

Felipe Pina

Salvē Lucī! Nesciō quā dē causā tē 'Eurōpa' litterā 'O' apertā exprimere in pelliculā dē capitulő prīmō Orbergiī cum pellicula tua altera hanc litteram longam clause nōbīs dīcendam esse cum emphase doceat,

Luke Amadeus Ranieri

Ignosce mihi tibi non respondenti! Littera 'o' in Eurōpa et in omnibus vocabulis Graecis cum omega ω aperte dicitur, sic ut Itali hodierni dicunt vocabula originis Graecae; sic etiam si eta η est vocalis Graece, aperte dicenda est et Latine et Italice.

Felipe Pina

Sine cūrā sīs et grātiās tibi agō, Lucī! Cum pelliculam tuam iterum vīderim, hoc vocābulum forte Graecum esse mihi vidētur. Etiamne haec vocābula Graeca sunt? - 'cētera ('ē' aperte dīcta)' - vocābula quae in '-ōrum' dēsinunt, e.g. servōrum, līberōrum, nummōrum (ō aperte dīcta) Tibi valdē congrātulor opus tuum magnificum!

Luke Amadeus Ranieri

Care Philppe mi, uti alias te allocutus sum, credo me de hac re paullum erravisse! Apud Italos hodiernos, omnes E and O apertae habentur ex vocabulis Graecis. Attamen sic verum est etiam pro vocabulis recta via ex lingua Latina Classica extractis! E.g. in Italica lingua "vittóre" O clausa enuntiatur, sed "vittòria" O aperta! Cur? Quia "vittóre" per Latinum sermonem Vulgarem transiit, et 'ō' longae *si per Latinum Vulgarem transeunt* clausae dicuntur, sed "vittòria" non per Latinum Vulgarem sed ex amatissima nostra Latino Classico sumptum est. Saeculis Renatarum Artium, 1400-1700 AD circa, Itali decreverunt omnia vocabula ex Graeca Antiqua et ex Latina Classica E et O apertas habitura — qua de causa ita sit est mihi ignotum, sed ecce ratio quam nuperrime didici. Antehac, putavi Italos perbene praeservavisse qualitates antiquas. Enimvero, talia vocabula Classica numquam per Latinum Vulgarem sunt nobis tradita. Et secundum hanc symbolam, in lingua Ciceronis, omnes E et O apertae habebantur! <a href="https://www.reddit.com/r/latin/comments/96goqo/full_paper_on_classical_latin_vowel_system_by_dr/" rel="nofollow noopener" target="_blank">https://www.reddit.com/r/latin/comments/96goqo/full_paper_on_classical_latin_vowel_system_by_dr/</a> Et sic conabor in futurum pronuntiare.

Felipe Pina

Grātiās maximās tibi agō, cāre Lūcī! Nunc symbolam legam.

Pamela

Gratias maximas tibi ago, Luki. Hi dialogi perutilissimi sunt!