Home Creators Posts Import Register Favorites Logout

Downloads

Content

Schēmata Lexeōs Index

3) Παρονομασίᾱ. Paronomasia

Hoc aut addendā aut dēmendā aut mūtandā aut porrigendā aut contrahendā līterā aut syllaba fierī cōnsvēvit.

Id est hujus modī: 'Nōn enim decet hominem genere nōbilem ingeniō mōbilem vidērī. Nam cum omnibus hominibus, tum māximē māximō cuique incōnstantia turpitūdinī est.'

Item. 'At hujus scelerātissimī operā, quī fuit lūcus religiōsissimus, nunc erit locus dēsertissimus: nīmīrum quoniam trāditam sibi pūblicōrum cūstōdiam sacrōrum nōn honōrī, sed onerī esse exīstimāvit.'

Files