7 Epibole, Schemata Lexeos (Patreon)
Downloads
Content
7) Ἐπιβολή. Epibolē
Hoc schēma dupliciter fierī cōnsvēvit, cum plūribus et dīversīs sententiīs aut ūnum et idem verbum singulīs praepōnitur, aut varietās verbōrum, quae tamen eandem vim inter sē habent.
Ab ūnō verbō saepius quae proficīscuntur, sunt hujus modī. Lycūrgī: 'Nam cum juventūs concitāta temere arma caperet et quiētōs Thessalōs manū lacessere cōnārētur, ego senātum coēgī auctōritāte suā comprimere adulēscentium violentiam, ego quaestōribus interminātus sum nē sūmptum stīpendiō praebērent, ego armāmentāriō patefactō restitī atque efferrī arma prohibuī. Itaque ūnīus operā meā nōn concitātum bellum nōn necessārium scītis.'
Item Hēgēsiae: 'Miserēminī meī, jūdicēs, quem conjūrāta tanta vīs inimīcōrum oppugnat: miserēminī sōlitūdinis, cui nē in summō quidem tempore perīculī līberōs adhibēre ad commūnem calamitātem dēprecandam licitum est: miserēminī senectūtis, quae mē etiam sine cēterīs malīs graviter dēfatīgat.'
Varietās verbōrum, quae eandem vim habet, hujus modī est. Dēmosthenis: 'Doluī, Athēniēnsēs, ubi illum clandestīnum hostem impūne intrā mūrum vīdī vagārī: aegrē tulī, quod omnium vestrī facilitātem ūnīus fallācia tentātam intellēxī: commōvit mē, quod in accipiendā injūriā plērōsque laetitiam ostentantēs cognōvī.'