Home Creators Posts Import Register Favorites Logout

Downloads

Content

Schēmata Lexeōs Index

13) Ἐπιπλοκή. Epiplocē.

In hōc ex prīmā sententiā secunda oritur, ex secundā tertia, atque ita deinceps complūrēs. Nam quem ad modum catēnam multī inter sē circulī conjūnctī vinciunt, sīc hujus schēmatis ūtilitātem complūrēs sententiae inter sē cōnexae continent.

Lȳsiae: 'Cōnstat igitur, jūdicēs, Simōnem domō suā, ab suīs dīīs penātibus vī cum summā injūriā esse exturbātum. Nam Chaeremenēs cum hominibus armātīs ad eum vēnit. Cum vēnisset, sine ūllā religiōne domum ejus expugnāvit: expugnātā vī domō familiam abstrāxit: abstractam tormentīs omnibus excruciāvit: cruciātam vīnxit: vīnctam in pūblicum prōjēcit, crēdō, nē suum maleficium tacitum latēret, sed cum praetereuntēs prōstrātam familiam vidērent, et ab hīs rem gestam audīrent, simul et oculīs et auribus scelus illīus ūsūrpārent.'

Item Lycūrgī: 'Haut mihi mīrum vidētur, quod tam excelsum bonī gradum homō summī labōris ēscenderit. Nam cui praestō est strēnua voluntās, industrius sit necesse est: industriam vērō scientia cōnsequitur: ex scientiā cōpia et facultās ingeniī nāscitur, ex quā facultāte vērae et stabilis fēlīcitās laudis oritur. Neque enim temere dīligēns studium virtūtis frūctūs fortūnae fallit.'

Files

Comments

No comments found for this post.