39 Parrhesia, Schemata Lexeos (Patreon)
Downloads
Content
39) Παῤῥησίᾱ. Parrhēsia
Ferē contrārium est hoc superiōrī. Nam in hōc vehementer cum jūdice agendum est, et vitium aut errātum ejus audācter cōram eō reprehendendum. Sed dīligenter hōc ūtendum et rārō, ac simulandum est invītōs necessāriō dīcere, nē magis cōnfīdentiā quam dolōre excitātī videāmur, atque ita nōn fidēs, sed odium jūdicum cōnsequātur.
Dēmosthenis: 'Sed ego līberam vōcem vēritātis apud vōs omittam? Nōn, inquam, nec reticēbō, quod salūs commūnis dīcī flāgitat. Vestra opera, Athēniēnsēs, in tantō rēs pūblica perīculō est. Vōs enim dēfendere dēfēcistis, temere omnibus crēdendō, et quōrum ignāvissima sunt cōnsilia, eōrum sententiās ūtilissimās exīstimandō.'
Item Lycūrgī: 'Sed vōs, jūdicēs, vōs haec facere dēbētis. Nam cum in sententiīs ferundīs nocentibus remissē parcitis, vōs inpiōrum studium ad peccandum excitātis.'