21 Ethopoeia, Schemata Lexeos (Patreon)
Downloads
Content
21) Ἠθοποιίᾱ. Ēthopoeia
Lȳsiae: 'Rūre rediēns, jūdicēs, homō major nātū, magnō calōre, vix sufferēns viae molestiam, tamen hīs verbīs egomet mē cōnsōlor: “Fer fortiter dēmum labōrem: jam brevī domum veniēs exspectātus; excipiet tē dēfatīgātum dīligēns atque amāns uxor; ea sēdulō ac blandē praeministrandō ētrahet languōrem, et simul senīlēs nūtriendō recuperābit vīrēs.” Haec mē in itinere cōgitātiō prope cōnfectum cōnfirmābat. Posteā vērō, cum domum vēnī, nihil eārum rērum invēnī, sed potius bellum intestīnum ab uxōre contrā mē comparātum.'
Item Dēmosthenis: 'At, mē dīus Fidius, jūdicēs, ego sīc arbitrābar: fīlium ad parentem dissolūtō vultū ventūrum, lacrimīs patrium sinum opplētūrum, supplicem precāriō obsecrātūrum, blanditiā suā quod petīsset ā patris mollitiē impetrātūrum. Sed hic longē aliter: hic incrēdibilī cōnfīdentiā armātus ad patrem advolāvit sīcut hostis, atque initium sermōnis cum jūrgiō sūmpsit.'