31 Aporia, Schemata Lexeos (Patreon)
Published:
2024-06-12 15:00:01
Imported:
2024-06
Downloads
Content
31) Ἀπορίᾱ. Aporia
Hoc schēma efficitur, cum quaerimus, quid aut quem ad modum prō reī dignitāte dīcāmus, nec reperīre nōs ostendimus.
Lȳsiae: 'Nec jam ratiōnem invēnimus, quā flectī posse spērēmus. Ita nōs omnibus modīs tentātōs acerba ac nimia tua facultās adflīgit.'
Item Hēgēsiae: 'Nōn haec est, ut vulgārī verbō appellātur, calamitās. Quid igitur? Quod proprium nōmen impōnam, nesciō, nisi illud ūnum, tantam esse aerumnae magnitūdinem, ut omnem fortūnae superbissimam crūdēlitātem ingēns miseria superārit.'