25 Prolepsis, Schemata Lexeos (Patreon)
Downloads
Content
25) Πρόληψις. Prolēpsis
Hoc est, cum id, quod in adversāriī causā aut in jūdicis opīniōne esse aut fore arbitrāmur contrārium nōbīs, praeoccupāmus dīcere et cum ratiōne dissolvere.
Dēmosthenis: 'Atquī ego illum, jūdicēs, arbitror Lycūrgum laudātōrem prōductūrum, scīlicet quī sit testis ejus pudōrī ac probitātī. Sed ego Lycūrgum vōbīs praesentibus hoc ūnum interrogābō, velitne sē similem esse illĭus factīs et mōribus? Quod sī negārit, satis factum vōbīs esse dē vēritāte nostrā dēbēbit.'
Lȳsiae: 'Hāc ōrātiōne saepius apud mē ūtēbātur et ōrābat ut suārum aerumnārum miserērer, inopiae subvenīrem. Quid multa? commōtus hūmānitus precibus dēprecantī quod petēbat dedī, sōlus sōlī, quō minus nōta calamitās hominis esset. Sed nē inparātus vēnisse videātur, jam sē negābit accēpisse, et flēns vōbīs supplicābit ut sē ā calumniātōribus ēripiātis. Vōs autem cum sīc sē agentem vīderītis, facitōte ut et illīus et meī meminerītis.'